Tommaso Campanella, Prodromus philosophiae instaurandae, p. 86

Precedente Successiva

dolor: hic est sensus mali, illa boni, ad haec sequuntur caeteri affectus.
Cum enim ad bonum procedit spiritus, spes fit in eo; cum coniungitur,
voluptas; cum non imminet bonum, desiderium; communiter autem
amat. Malum vero si praesens est, facit dolorem; si absens communiter
odium; si imminet, timorem, si in illum spiritus irruit ita ut ex conservatione
quae in apprehensione boni, et fuga mali consistit, omnes sensus
eruere queas et rivos sentiendorum. Hinc et virtutes sumunt ortum,
sicut in Ethicis dicemus; quae prout magis conservant, magis virtutes
sunt; ut vero magis destruunt,magis vitia dicuntur. Est enim virtus
puritas animae ad quam facultas sese servandi sequitur. Vitium
vero impuritas, in quia destruendi vis manet; sicut purum aurum,
virtute praeditum, impurum vitio dicitur, in quo
longe errat Aristoteles; de quare etc. alibi. Satis sit
pro compendio ad Felicitatem.

Precedente Successiva

Schede storico-bibliografiche